- PATRIPASSIANI
- PATRIPASSIANIqui Patrem passum esse asserebant. Haeretici fuêre a Praxea orti, Unde eos etiam Patripassianos appellarivetustas ostendit, Ferrandus Diac. Ep. ad Severum. Marcellino Comiti Deipassiani dicuntur in Anastasio: Namque Patrem cum Filio et Spiritu S. eandem personam esse hallucinati sunt. Contra quorum Antesignanum seripsit Tertullian. librum peculiarem circa A. C. 210. Post Praxeam Victorinus haeresim corroborare conatus est, ut ait idem fine libri de Praescript. Eandem tuebatur Hermogenes. Tertulliani quoque σύγχρονος: post eum Noetus, et huius discipulus Sabellius, qui circa A. C. 250. circiter exortus est. Unde Sabelliani tales. et quia de Pentapoli erat Sabellius, Pentapolitanae doctrina haec damnabilis nomen accepit. Scripsit vero contra hunc Dionysius Alexandriae Episcopus, et postea Athanasins. Eandem haeresin everterunt Confessiones ac Decreta Conciliorum, Antioncheni, Niceni, Constantinopolitani I. et Romani, sub Damaso, celebrati; in quibus omnibus alius a Patre Filius declaratur. Vide Augustin Haer. 41. Tertullian. d. l. Eusebium Hist. Eccl. l. 7. c. 5. Anathasium Orat. πρὸς τοὺς Σαβελλίξοντας, Theodoretum Histor. Eccl. l. 5. c. 11. Epiphanium Haer. 57 et 62. Alios, laudatos Ioanni Forbensio Instructionum Historico-Theologic. l. 1. c. 3. §. 5. nec non voce Sabellius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.